- CHALYBONITIS
- CHALYBONITISSyriae regio. Ptol. Vinô suô celebris, quod adeo eximium fuit, ut Persarum Reges aliud nullum biberint, Strabo, l. 15. ubi per opulentiam Reges illos eo luxuriae prolapsos esse ait, ὥςτε πυρὸν μὲν ἐξ Α῎ςςου τῆς Αἰολίδος μετήεσαν, οἶνον δὲ ἐκ Συρίας τὸν Καλυβώνιον, ut triticum advehi iuberent ex Asso Aeolidis, et vinum ex Syria Chalybonium. Unde Plut. de Fortuna Alex. l. 2. Οὐδὲ τρυφαὶ Μδικαὶ, καὶ τράπεζαι καὶ γυν αῖκες, οὐδὲ Χαλυβώνιος οἶνος, Neque deliciae Medicae, et mensae et mulieres, neque Chalybonium vinum. Cuiusmodi vites Damasci propagatas fuilse, Persis, h. e. Assyriis (ut hi populi a Graecis promiscue sumuntur) procurantibus, docet ex Posidonio Athenaeus, l. 1. c. 22. idque in vico circa urbem Chelath dicto, uti conicit Bochartus. Hinc Vinum chelbon, et lana rutila, quibus Damasceni Tyrias nundinas maxime insigniverint, memorantur Ezech. c. 27. v. 18. ubi vivem Chelbon, est vinum ex Chelbone seu Chalybone, quomodo Graeci efferunt. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.